- MYRTEA Corona
- MYRTEA CoronaLarium olm fuit; quos myrtô et rore marinô redimiri consuevisse, docet Horat. Carmin. l. 3. Od. 23. v. 15.Parvos coronantem marinôRore Deos, humilique myrtô.Item supplicum; de quorum apud Athenienses more sic Aristophanes Vespis.Α᾿λλ᾿ ὡς τάχιςτα πῦρ τις ἐξενεγκάτω,Καὶ μυῤῥίνας, καὶ τὸν λιβανωτὸν ἔνδοθεν,Ο῞πως ἅν ἐυξώμεθα πρῶτα τοῖς θεοῖς.Sed quam celerime ignem aliquis efferat.Et myrtos, et tus intus.Ut supplicemus primum Diis.Magistratuum quoque, in eadem urbe: unde μυῤῥινῶν dicebatur ἀρχῆς ἐπιθυμῶν, candidatus Magistratus, apud Dionys. Halicarn. l. 2. Pancratiastarum porro in Isthmicis Ludis, uti discimus e Pindaro Isthm. Ob. 8. ubi μυρσίνας ςτέφανον myrti coronam Cleandri praemium fuisse ait. Atque hinc Virorum triumphlaium, apud Romanos, unde Papyrium in monte Albano primum de Corsis triumphâsse, et myrtô coronatum ludos Circenses spectare solitum, ait Plin. l. 15. c. 29. et de ovantibus res notissima. Quas ob causas, coronam Myrteam Caesari Augusto Virgiliustribuit, velut tot gentium, aemulorum, servitii publici, victori, denique ut Numini, Georg. l. 1. v. 26.——— et te maximus orbisAuctorem frugum, tempestatumque potentemAccipiat, cingens maternâ tempora Myrtô.Nempe et Veneris myrtus fuit, nec procacis solum illius et libidinosae, de qua postea; sed illius bellacis, victricis, triumphatricis: Martis quinetiam et Herculis, Palladis item et Apollinis, fortissimorum Numinum, uti pluribus docet Car. Paschalius Coronar. l. 8. c. ult. Sed et Poetarum, Convivarum, Amantium coronae, ex eadem plectebantur: utpote Apollinis, Bacchi (qui eâdem delectatus est) Venerisque et Cupidinis, alumnorum, de quibus idem passim pluribus agit. Nec omittendus Myrteaecoronae in saciris usus. Certe, in sacrificali apparatu, frons haec fuisse legitur, apud Aristophanem Avib. et inter sacra coronamenta μυῥῤίνην ςτεφανώτιδα σπεῖσαι, myrtum coronariam libare. moris fuisse, docet Pollux l. 1. Vide iterum Plinium d. l. Sic Seleucu sin Linguis, apud Athenaeum l. 15. textam e myrto coronam vocari ait Ellotida, ambitu cubitorum viginti; eamque in Ellotiorum festo, quod apud Corinthum sollenne erat, in pompa vehi consuevisse, cum ossibus Europae, quam Ellotida Corinthii dicêre. Claudianus quoque de Nuptiis Honorii, in sacirs Nuptialibus, fores myrtô coronat; uti et alibi, ubi de Nuptiis Martis et Veneris ei sermo est:——— festâ frondentia myrtoLimina cinguntur etc.Vide iterum Paschalium l. 7. c. 18. et seqq. nec non, quoae hîc infra dicemus: ut et supra, voce Libertas.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.